SABBATUM

SABBATUM
SABBATUM
vox a quiete, Hebr. Gap desc: Hebrew deducta, vel septimum diem Gen. c. 2. v. 2. Exod. c. 20. v. 10. vel septimi anni otium, Lev. c. 25. v. 4. 5. 6. denotat. Longior transsatio est, cum ipsam septimanam comprehendit, ut in illo, Ieiuno bis in Sabbato, Luc. c. 18. v. 12. et μία ςαββάτων Matth. c. 28. v. 1. nonnumquam omni festo denotando adhibetur, ut Vos polluitis mea Sabbata. Ezech. c. 20. v. 21. Prima tamen significatio maxime propria est, cum diem denotat septimum, quem hominum quieti, suoque cultui destinatum sanctificari praecepit in Decalogo unicus noster Νομοθέτης. Erat autem hic dies sanctus, vel sanctitate simplici, quia septimus, vel duplici, quia Festum in eundem incidebat, et tunc Sabbatum magnum solebat appellari, Ioh. c. 19. v. 31. Reliqui vero hebdomadis dies Cholim, i. e. profani dies, Graecis ἔνεργοι i. e. operosi, aliquando τὸ μεταξὺ ςαββάτων ut Actorum c. 13. v. 42. dicebantur. Incipiebat Sabbatum horâ sextâ noctis praecedentis, quod Hebraei Biath haschabbath, Graeci παρείςοδον Σαββάτου i. e. introitum Sabbati dixêre. Praeparatio ad sanctificationem eius tertiâ meridianâ incipiebat, quam Hebraei appellabant Gnereb haschabbath, i. e. vespernam Sabbati: prisci vero Patres, nomine a Gentilium sacris mutuatô, Cenam puram. In ritibus enim Paganorum Cena appellatur, cena illis apponi solita, qui in casto erant, quod Graeci decunt ἀγνεύειν vel προαγνεύειν. Is. Casaubon. Exercit. Bar. Euangelistae παρατκευην` i. e. praeparationem simpliciter nominant, Marci c. 15. v. 42. cuius diei pars prior προπαραςκευὴ distinctionis causa dici potest: Tota enim dies in praeparatione consumebatur,
unde illâ nec Iudex de capite sententiam ferre; nec ullus plus tribus Parsath, (quae vox itineris denotat spatium certum) conficere poterat; Imo Artifices omnes, Sartoribus, Sutoribus et Scribis exceptis, ab opere quiescere tenebantur. Ut autem ἡ παραςκευὴ promoveretur, ipse Paterfamiliâs, licet opulentus et numerosô stipatus famulitiô, evellendo herbas, verrendo domum, ligna findendo, accendendo ignem aliaque similia faciendo, manum admovebat. Et quidem olim Parasceve, tubarum cornuumque clangore proclamabatur, postea vero id fieri coepit per Aedituum, Scheliach tsibbur, i. e. Nuntium congregationis, vocitatum. Ipsius Sabbathi sanctificatio in quiete, et recto eius usu, consistebat. Quies rigide olim exigebatur, ita, ut opus facere capitale foret, exceptis iis, de quibus infra. Vide Exod. c. 31. v. 14. et Numer. c. 15. v. 32. 35. Praesertim requirebatur bonus sacrae quietis usus: Unde illô die in colloquia et coetus ibant: quietis istius mysterium revolvebant, et precibus ac reliquô cultu Deum propitiabant seque Deo exhibebant dignos, 2 Reg. c. 4. v. 22. 23. Vide de sacrificiis eôdem die praescriptis, Numer. c. 28. v. 9. 10. et adhibito cantu sacrô, Ps. 92. v. 1. Iudaei vero addictius servire sueti, praecepti rigorem ac severitatem etiam adauxêre, et multa alioqui licita die istô nefasta esse iusserunt, inter quae Sabbati iter est, quod ad 2000. cubitos restrinxerunt. Sed et, cum unicum diem sacrum iussisset Deus, illi Sabbatulum addiderunt, quô nomine
additamentum Sabbati divinitus praecepti vocare sunt soliti. Tiberiadis enim incolae Sabbatum reliquis citius ordiebantur; qui vero Sephoram incolebant, illud diutius continuabant, et sic utrique addebant de profano ad sacrum. Unde votum Rabbi Iose, ut portio sua esset cum iis, qui Sabbatum inciperent more illorum qui Tiberiadem: et finirent more eorum, qui Sepphoram inhabitarent. Dein praeceptum, quod cocturi essetis, coquite: et quod elixaturi essetis, elixate, Exod. c. 16. v. 23. cum manna solum spectaret, et tempus, quamdivillud caelitus cadebat: isti extenderunt ad sequentia quoque tempora, adeoque numquam Sabbati die cibum ceperunt. Vide Sueton. Aug. c. 76. ut et Martialem l. 4. Epigr. 4. quorum is: Ne Iudaeus quidem, tam diligenter Sabbatis ieunium servat, quam ego hodie servavi, qui in balneo, demum post horam primam noctis, duas bucceas manducavi prius quam ungi inciperem. Hic memorat,
------ Ieiunia Sabbatariorum.
Unde et Iudaei, ob haec ieiunia, fetentes vocati. Amm. Marcellino l. 20. Porro, prohibitionem de igne non accendendo, Exod. c. 35. v. 3. Item de opere non faciendo, nimis scrupulose interpretati sunt: donec, post geminam cladem eô die acceptam, Mattathias decrevit, Licere Sabbato hosti resitere et vim illatam armis repellere, Ioseph. l. 12, Iud. Ant. c. 8. quod ipsum, cum sequente aevô Iudaei tantum exponerent, de defensione, si vis reipsa inferretur: illicitum vero iudicarent, ad imminentem vim debitô modô se praeparare, denuo hoc die superati sunt a Pompeio. Posteriores contra Iudaei, epulis ac carnalibus voluptatibus diem istum celebrare coeperunt, in quo tamen cultu, qui ab una parte minutis quibusdam ceremoniis ac tricis, ab altera parte, conviviis ac voluptatum usu, constat, omni seriâ pietate neglectâ, maximam religionis suae partem constituunt, taleque Sabbatum universae legis observationi aequant, Burmann. de tempp. Iud. Quaenam itaque opera illô die non illicita, brevibus subiungam. 1. Opera charitatis, eô die fieri poterant impune, Lucae c. 13. Unusquisque vestrûm Sabbatô nonne solvit bovem suum, aut asinum a praesepi, et ducit aquatum? v. 15. Quae Christi erat interrogatio opposita Adversariis quaerentibus, cur in Sabbatô aegros curaret? 2. Opera pietatis et cultus divini: Namque et mactabant hodie victimas, et circumcidebant infantes, et tubarum cornuumque sonô Sacerdotes convocabant populum, Numer. c. 20. v. 2. 3. Opera absolutae necessitatis, ut propugnatio publicae salutis contra ingruentes hostes, aliaque huic similia. Unde Proverb. Iudaeorum Vitae periculum removet Sabbatum, et Christianorum, Necessitas non habet ferias. Vide Ios. Scaligerum de Emend. Temp. l. 6. Bezam Notis in Actor. c. 13. v. 42. Iosephum Iud. Ant. l. 16. c. 10. Buxtorfium Synagog. Iud. Hospinianum de origine Festorum c. 3. et alibi. Thom. Godwynum de ritibus Hebr. l. 3. c. 3. Alios uti de Poena profanationis Sabbati, supra voce Lapis: at de Translatione Sabbati, consule Theologos. A' Sabbato, septimus quisque annus in Vet. Testam. apud Israelitas, Sabbatici nomen habuit, alias Sabbatismus annorum nuncupatus, de quo Levitic. c. 25. totô. Eius sanctificatio in duobus praecipue consistebat: Primo, in cessatione terrae, cum nec agrum seminare, nec vitem suam cuiquam putare liceret, quod vocabatur, Schabbath Haarets, i. e. Sabbatum terrae, cit. c. v. 6. Dein in intermissione, cum creditor debita a proximo exigere non posset, quod dicebatur Schemita iaihova i. e. intermissio Iehovae, Deuteron. c. 15. v. 2. Plura vide apud praefatum Godwynum l. 3. c. 9. et Seldenum de Iure Nat. et Gentium l. 3. Ad Sabbati porro Iudaici imitationem, aliqua quoque ab operibus quottidianis cessatio apud Gentiles occurrit, in celebrandis festis diebus. Hinc in imperandis feriis, ut litibus et iurgiis abstineretur, per Praeconem edici solitum, Cicero testis est de Divin. l. 1. Quo respiciens Ovid. ubi de feriis Calendis Ianuariis apud eosdem Romanos celebrari solitis, agit Fastor. lo. 1. v. 73. sic canit,
Lite vacent aures, insanaque protinus absint
Iurgia, disser opus livida lingua tuum.
Unde et Livius l. 5. c. 13. in primis, quae Romae per octo dies habebantur, lectisterniis, iurgiis ac litibus temperatum dicit. Atque apud eundem Scipio, Hôc die, ad Populum inquit, cum Hannibale et Carthaginensibus, signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque hodie, cum litibus ac iurgiis supersedere aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem Optimum Maximum,
Iunonemque ac Minervam, coeterosque Deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos ibo. Cicero proin, inter alias, quas suae Rei publicae praescribit, Leges, de Legg. l. 2. c. 8. etiam hanc habet: Feriis iurgia amovento. Quibus iudiciales maxime disceptationes, feriarum tempore prohibitas, quivis facile, animadvertet. Quam in rem Imperatorum quoque Christianorum exstant Constitutiones, l. 2. 3. 7. et 11. Cod. de Fer. Imo et ante hos iam, Tiberiô imperante, Calpurnio Silano exilii causam fuisse, quod Feriarum Latinarum diebus, Praefectum Urbis Drusum auspicandi gratiâ Tribunal ingressum, in Sex. Marium adierit, Tacitus auctor est, Annal. l. 4. c. 36. Neque vero minus ab aliis operibus negotiisque cessatum. Sextus Pomponius l. 14. Praeciamitatores, vel, ut alii, Praeclamitatores dicuntur, qui Flaminibus Diali, Quirinali, Martiali, antecedentes exclamant, Feriis publicis ut homines abstineant se opere; quia his opus facientem videre, irreligiosum est. Et rursum, Praecias dicebant, qui a Flaminibus praemittebantur, ut denotent opificibus manum abstinerent ab opere. Apud Servium quoque ad Georg. l. 1. Pontifices sacrificaturi praemittere Calatores suos solent, ut, sicubi viderint opifices adsidentes, opus fieri prohibeant, ne pro negotio suo et ipsorum oculos, et Derorum ceremonias attaminent. Feriae enim operae Deorum creditae sunt. Quod institutum ad Numam referens Plut. in Vita Numae c. 36. ait, εν δὲ ταῖς προπομπαῖς καὶ ὅλως τῶ ἱερέων ταῖς πομπαῖς, προηγοῦντο κήρυκες ἀνὰ την` πόλιν, --- τὰ ἔργα καταπαύοντες. In profestis autem et omnino in Sacerdotum Festis, per Urbem Praecones praecedebant, qui ---- ut ab operibus cessaretur, iubebant. Adiectâ instituti istius satis piâ ratione, quod, uti Pythagorici dicantur, non sinere homines per transitum adorare Deos ----- sed continuo ex ipsa domo mente ad id paratos pergere: Ita et Numa decere cives existimaverit, neque audire quicquam rerum divinarum, neque aspicere per desidiam, atque negligentiam, sed vacare a coeteris oportere mentemque adhibere, perinde ut rei ad pietatem maximae. Quibus ut egregie indicatur, quâ animi intentione atque ab aliis negotiis cessatione sacris opera danda; ita et aliam, cui Sabbathi feriatio a Deo quoque destinata, causam videtur subindicare Cicero de LL. loc. cit. c. 12. Feriarum, inquiens, festorumque dierum ratio in liberis requietem habet litum et iurgium, in servis operum et laborum etc. Qua de re plura vide apud Brissonium, et, qui hunc laudat, Pfannerum Systematis Theologiae Gentilis purioris c. 11. §. 20. Ioannem Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Hebraeor. l. 3. Alios, ut et infra, ubi de Septimo die. Apud recentiores Scriptores, Sabbatum quodvis Festum notat; unde luxum Sabbatarium dixit Sidonius l. 1. Ep. 2. qui diebus potissimum festis obtinebat. In Communione Romana Sabbata quaedam, peculiari quoque epithetô in signita, adnotavit Car. du Fresne in Clossario, quae hîc subiungere libet.
\
Sabbata quaedam peculiari epithetô insignita, in Ecclesia Romana et Graeca.
\
α. SABBATUM IN ALBIS
quod praecedit Dominicam primam post Pascha, sic dicitur, quod hâc die Baptizati in Sabbato fancto, de quo infra, deponebant albas stolas seu vestes, quas in Baptismo susceperant. Durandus Ration. l. 6. c. 81 num. 16. ss. Sabbatum Enoch, in Kalendario Christianorum Aethiopiae, Ios. Scaligero dicitur decima pars periodi annorum Solarium, septem milia annorum continentis, quod Vir ille sanctus natus fuerrit annô ab Orbe conditô 700. Vide cum de Emendat Temporum l. 7. Aliis probabilius videtur, quod uti Sabbatum est septimus hebdomodis dies, et generatio Enochi septima fuit ab Adamo, Enoch habitus sit aeternae quietis ac beatitudinis typus, ut Schola Rabbinica docet: a quibus postmodum Aethiopes, cum aliis quibusdam Iudaeorum ritibus, hoc festum acceperint, tum Reginae Sabae, tum Candaces Reginae Eunuchi cum Iudaeis commercio. Unde hodieque Circumcisionem et Sabbatum, cum aliis nonnullis ceremoniis Mosaicis, Aethiopes retinent. Domin. Macer in Hierol. γ. Sabbatum XII. Lectionum, idem est cum Sabbato IV. Temporum, Amalarius l. 2. c. 8. δ. Sabbatum Luminum, in Chron. Orientali p. 125. dictum est, quod in eo Baptismi fierent, quos Graeci φωτισμοὺς i. e. illuminationes, appellant. ε. Sabbatum Magnum, quod Dominicam Paschae praecedit, idem cum Sabbato Luminum. Exstat Amphilochii Iconiensis Episcopi Sermo, dictus τῷ μεγάλῳ Σαββάτῳ ζ. Sabbatum quatuor Temporum Amalarius d. l. η. Sabbatum Sanctum, illud dicitur, quod Pascha praecedit: maxime propter hoc, quod ---- nova Ecclesia sacrô Baptismi fonte scaratur. Rupertus de Divinis Officiis c. 35. θ. Sabbatum Vacat, dictum sabbatum ante Palmas seu Diem Dominicum, qui Pascha praecedit, in Sacramentario Gregoriano, quia propriô officiô vacat. Idem Amalarius de Eccl. Off. l. 1. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Sabbătum — (lat.), 1) so v.w. Sabbath; 2) im Mittelalter so v.w. eine Woche, wo dann Una od. Prima (feria) sabbati den Sonntag, Secunda Sabbati den Montag etc. bezeichnete; vgl. Sabbath 2); 3) S. duodecim lectionum, im Mittelalter die vier Quatembersamstage …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sabbătum — (auch in der Mehrzahl Sabbata), die lat. Form für das hebräische Wort Sabbat (s. d.). Letzterer wurde in der spätern Zeit auch von den Römern mitgefeiert, was Seneca sehr tadelt. S. ward irrig für einen Fasttag, dann überhaupt für einen Feiertag… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Sabbatum — The Sabbath; Sunday …   Ballentine's law dictionary

  • Sabbatum — noun the seventh and last day of the week; observed as the Sabbath by Jews and some Christians • Syn: ↑Saturday, ↑Sat • Hypernyms: ↑weekday • Part Holonyms: ↑weekend …   Useful english dictionary

  • Sabbatum magnum — Schabbat ha Gadol (hebr. ‏שבת הגדול‎ „der Große Schabbat“) bezeichnet den Schabbat vor Pessach. Er steht schon ganz im Zeichen des herannahenden jüdischen Festes. Inhaltsverzeichnis 1 Entstehung 2 Inhaltliche Besonderheiten 3 Siehe auch 4 …   Deutsch Wikipedia

  • SABBAT — SABBA Transcription du mot hébreu shabbat , le terme sabbat est le nom du septième jour de la semaine, le samedi; conformément à son étymologie (du verbe shavat , «cesser»), il désigne le jour de la cessation du travail, du repos. Institution… …   Encyclopédie Universelle

  • samedi — [ samdi ] n. m. • samadi 1120; de sambedi, du lat. pop. °sambati dies, de sambatum, var. de sabbatum → sabbat ♦ Sixième jour de la semaine, qui succède au vendredi. Le samedi et le dimanche, congés de la semaine anglaise. ⇒ week end. Il viendra… …   Encyclopédie Universelle

  • shabbat — sabbat [ saba ] n. m. • XIIe; lat. ecclés. sabbatum, de l hébr. s(c)habbat, par le gr. sabbaton 1 ♦ Repos que les juifs doivent observer le samedi (du vendredi au coucher du soleil au samedi au coucher du soleil), jour de joie et de recueillement …   Encyclopédie Universelle

  • sabat — SABÁT, sabaturi, s.n. 1. Ziua de sâmbătă la mozaici şi la unii sectanţi creştini, reprezentând ultima zi a săptămânii, considerată zi de sărbătoare. 2. Adunare de vrăjitoare care, după credinţele evului mediu, avea loc sâmbăta, la miezul nopţii,… …   Dicționar Român

  • John Taverner — Not to be confused with John Tavener John Taverner (c. 1490 ndash; 18 October 1545) was an English composer and organist, regarded as the most important English composer of his era. [Bowers, Grove online] CareerTaverner was the first Organist and …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”